|
Castrum Villarum: Fonti medievali [V-VI sec] : Cassiodoro Senatore
|
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Senator
VIII - XXXI. SEVERO V. S.
ATHALARICUS REX.
[1] Cum te praefectorum consiliis laudabiliter inhaerentem omnia didicisse credamus, quae ad rei publicae statum pertinent componendum, maxime cognovisti litteris eruditus pulchram esse faciem civitatum, quae populorum probantur habere conventum. sic enim et in illis splendet libertatis ornatus et nostris ordinationibus necessarius servit effectus. feris datum est agros silvasque quaerere, hominibus autem focos patrios supra cuncta diligere. [2] Aves ipsae gregatim volant, quae innoxia voluntate mitescunt: canori turdi amant sui generis densitatem: strepentes sturni compares sequuntur indesinenter exercitus: murmurantes palumbi proprias diligunt cohortes et quicquid ad simplicem pertinet vitam, adunationis gratiam non refutat. [3] Contra animosi accipitres, aquilae venatrices et supra omnes alites acutius intuentes volatus solitarios concupiscunt, quia rapaces insidiae innoxia conventicula non requirunt. ambiunt enim aliquid soli agere, qui praedam cum altero non desiderant invenire. sic mortalium voluntas plerumque detestabilis est, quae conspectum hominum probatur effugere, nec potest de illo aliquid boni veraciter credi, cuius vitae testis non potest inveniri. [4] Redeant possessores et curiales Bruttii: in civitatibus suis coloni sunt, qui agros iugiter colunt. patiantur se a rusticitate divisos, quibus et honores dedimus et actiones publicas probabili aestimatione commisimus, in ea praesertim regione, ubi affatim veniunt inelaboratae deliciae: [5] Ceres ibi multa fecunditate luxuriat: Pallas etiam non minima largitate congaudet: plana rident pascuis fecundis, erecta vindemiis: abundat multifariis animalium gregibus, sed equinis maxime gloriatur armentis: merito, quando ardenti tempore tale est vernum silvarum, ut nec muscarum aculeis animalia fatigentur et herbarum semper virentium satietatibus expleantur. videas per cacumina montium rivos ire purissimos et quasi ex edito profluant, sic per Alpium summa decurrunt. additur, quod utroque latere copiosa marina possidet frequentatione commercia, ut et propriis fructibus affluenter exuberet et peregrino penu vicinitate litorum compleatur. vivunt illic rustici epulis urbanorum, mediocres autem abundantia praepotentum, ut nec minima ibi fortuna copiis probetur excepta. [6] Hanc ergo provinciam civitatibus nolunt incolere, quam vel in agris suis se fatentur omnino diligere? quid prodest tantos viros latere litteris defaecatos? pueri liberalium scholarum conventum quaerunt et mox foro potuerint esse digni, statim incipiunt agresti habitatione nesciri: proficiunt, ut dediscant: erudiuntur, ut neglegant et cum agros diligunt, se amare non norunt. quaerat eruditus, ubi possit existere gloriosus: prudens frequentiam non respuat hominum, in qua se novit esse laudandum. alioquin virtutibus fama tollitur, si earum merita in hominibus nesciantur. [7] Nam quale desiderium est civium frequentiam deserere, cum aliquas quoque avium conversationi humanae se videant velle miscere? mortalium enim penatibus fiducialiter nidos philomena suspendit et inter commanentium turbas pullos nutrit intrepida. foedum ergo nimis est nobili filios in desolationibus educare, cum frequentationi humanae videat alites sua pignora commisisse. redeant igitur civitates in pristinum decus: nullus amoenitatem ruris praeponat moenibus antiquorum. [8] Quomodo potest in pace refugi, pro qua oportet bellum, ne vastetur, assumi? cui enim minus grata nobilium videatur occursio? cui non affectuosum sit cum paribus miscere sermonem, forum petere, honestas artes invisere, causas proprias legibus expedire, interdum Palamediacis calculis occupari, ad balneas ire cum sociis, prandia mutuis apparatibus exhibere? caret profecto omnibus his, qui vitam suam vult semper habere cum famulis. [9] Sed ne ulterius in eandem consuetudinem mens aliter inbuta relabatur, datis fideiussoribus tam possessores quam curiales sub aestimatione virium poena interposita promittant anni parte maiore in civitatibus se manere, quas habitare delegerint. sic fit, ut eis nec ornatus desit civium nec voluptas denegetur agrorum
|
Flavio Magno Aurelio Cassiodoro Senatore
Libro VIII-31. A SEVERUS. Dissuasions from a country life, and praises of Bruttii
|
XII-V : VALERIANO V. S.
SENATOR PPO.
[1] Generaliter quidem amplissimum cognitorem decet beneficia dilatare, quoniam qui omnibus praeesse cognoscitur, cunctis impendere profutura censetur. sed gratificante natura illis amplius debemus, qui nobis aliqua proximitate iunguntur, dum quoddam genus recti videatur esse propositi ab aequalitate discedi.
[2] Nam modestiam collegis impendimus, reverentiam patribus exhibemus, civibus debemus gratiam communem, sed affectum filiis singularem: et tanta necessitudinum vis est, ut nullus se contemptum esse diiudicet, si sibi aliena pignora praelata esse cognoscit. et ideo non est aliquid iniustum de patria plus esse sollicitum eo praesertim tempore, cum eius videamur periculis subvenire. plus enim eos diligere credimur, quos eripere festinamus.
[3] Veniens itaque numerosus exercitus, qui ad defensionem rei publicae noscitur destinatus, Lucaniae Bruttiorumque dicitur culta vastasse et abundantiam regionum studio tenuasse rapinarum. sed quoniam et illis dare et istis sumere pro temporis qualitate necesse est, pretia quae antiquus ordo constituit ex iussione rerum domini cognoscite temperata, ut multo artius quam vendere solebatis in assem publicum praebita debeant imputari, quatenus nec possessor dispendia nec exercitus laborans sustinere possit inopiam.
[4] Nolite igitur esse solliciti. evasistis exigentium manus, tributa vobis praesens adimit apparatus. sed quo facilius instrueretur vestra notitia, imputationum summas infra scriptis brevibus credidimus exprimendas, ut nemo vobis vendat beneficium quod publica noscitis largitate collatum. continete ergo possessorum intemperantes motus. ament quieta, quos nullus ad incerta praecipitat. dum belligerat Gothorum exercitus, sit in pace Romanus. felicium votum est quod iubetur, ne rustici, agreste hominum genus, dum laborandi taedia fugiunt, illicitis ausibus efferentur et contra vos incipiant erigi, quos vix poteratis in pace moderari.
[5] Quapropter ex regia iussione singulos conductores massarum et possessores validos ammonete, ut nullam contrahant in concertatione barbariem, ne non tantum festinent bellis prodesse, quantum quieta confundere. arripiant ferrum, sed unde agros excolant: sumant cuspides boum stimulos, non furoris. defensorum maxima laus est, si, cum illi videantur praedictas regiones protegere, isti non desinant patrioticas possessiones excolere.
[6] Sit iudicibus vigor ex legibus: subsellia non desinant iura malis moribus intonare: timeat latro iudicium quod semper expavit: adulter gremium iudicis intremiscat: falsarius vocem praeconis exhorreat: fur fora non rideat, quia tunc libertas gaudet, si talia non laetentur. sic enim prosperrime geri non sentiebitis bellum, si vobis sit communiter de civilitate consilium. nullus opprimat indigentem: invadite pervasores, insequimini persequentes. est vobis competens pugna civilis. omnia pacata vos redditis, si duces scelerum comprimatis. in annonis vero reputandis esto sollicitus, ne aliquem cuiusquam possit fraudare versutia.
[7] Rectoribus autem exercitus a rerum dominis sub mea praesentia cognoscite delegatum, ut, dum a vobis necessario fuerint commoniti, gravatis per iniuriam debeat subveniri. custodiant nihilominus disciplinam, unde robustius armatur semper exercitus. additum est etiam beneficii genus, ut a praesenti devotione praeceptis regiis nec divina domus videatur excepta, sed totum communiter sustineatur, quod pro generalitate censetur.
[8] Nunc ergo cum fratribus vestris studiose consurgite et sub omni cautela necessaria providete, ut prosit re vera nobilissimae patriae talia volumina praetulisse. quieta enim regere et ex usu administrare provincias homines vel mediocris intellegentiae possunt: sed hoc opus, hic labor est illud magis regere, quod se relictum non potest continere. cessat enim nautarum in tranquillitate peritia nec nomen praestat artifici, nisi fuerit vis magna periculi.
[9] Habetis ergo tempus, ubi et famam sapientum possitis adquirere et in omni parte vos laudabiliter iuvante domino custodire. meos autem ultra ceteros minime commendo, quia omnibus hoc cupimus accidere, quod nostris desideramus laribus evenire. mihi enim propria cura dilapsa est, postquam generalem coepi cogitare custodiam. opto meis bene, sed quod possit esse commune, quia magnae iniustitiae genus est aliud sibi iudicem velle quam potest generalitas sustinere.
|
Libro XII-5. A VALERIAN. Measures for relief of Lucania and Bruttii
|
Libro XII-XII. ANASTASIO Cancellario
Lucaniae et Bruttorum Senator ppo.
[1] Cum apud dominum rerum sollemni munere pranderemus et diversae provinciae de suis deliciis laudarentur, ad vina Bruttiorum et Silani casei suavitatem currente, ut assolet, sermone perventum est: quod herbarum beneficio tanta ibi naturae iucunditate conficitur, ut non credas deesse mellis gustum, quem nulla conspicis qualitate permixtum. manat illic leviter provocatum lac uberibus fistulosis et quasi in alios ventres naturae ubertate collectum non guttis impluit, sed quibusdam repentinis torrentibus influescit. redolet suavis et varius odor herbarum: naribus agnoscitur pecudum pastus, qui fragrans virtute diversa thuris sentitur inspirare similia.
[2] Huic tanta pinguedo sociatur, ut arbitreris simul decurrere Palladium liquorem, nisi quod ab illa prasina viriditate niveo candore discernitur. tunc cadis late patentibus copia illa mirabilis laeto nimium pastore suscepta cum ammixtione coaguli in callosam coeperit teneritudinem condurari, ad pulcherrimum orbem forma perducitur, quae subterraneis horreis aliquantulum congregata diuturnam casei facit esse substantiam. hoc quantocius superimpositum navigiis destinabis, ut desideriis regalibus parvo munere satisfecisse videamur.
[3] Vinum quoque, quod laudare cupiens Palmatianum nominavit antiquitas, nos stipsim, asperum, sed gratum suavitate perquire. nam licet inter vina Bruttia videatur extremum, factum tamen est paene generali opinione praecipuum. ibi enim reperitur et Gazeto par et Sabino simile et magnis odoribus singulare.
[4] Sed quia illud famam sibi nobilissimam vindicavit, hoc et in suo genere nimis elegans perquiratur, ne prudentia maiorum aliquid appellasse videatur inproprium. est enim suavi pinguedine molliter crassum, vivacitate firmissimum, nare violentum, candore quoque perspicuum, quod ita redolet ore ructatum, ut merito illi a palma nomen videatur impositum.
[5] Viscera defecta constringit, vulnera madida desiccat, lassum reficit pectus et quod vix praevalet implere potus arte compositus, hic naturaliter praestat infectus. sed provide ut supra dictas species exactas debeas destinare, quia falli non possumus, qui hoc patriotica veritate retinemus: ad praesens enim de cellariis nostris quae desiderabantur optulimus. tu autem tuo periculo dissimilia facis, quorum iam indicia teneri posse cognoscis.
|
Libro XII-XII. 12. Senatore, Prefetto del Pretorio, ad Anastasio , Cancellario di Lucania e Bruzio.
[1] Mentre stavamo pranzando, secondo il nostro abituale costume, col Sovrano ,
la conversazione cadde sulle delizie delle varie Province, ed abbiamo lodato i vini dei Bruzi
ed la dolcezza dei formaggi della Sila.
Il formaggio, che mantiene nei suoi pori il latte che si raccoglie li,
ricorda col suo sapore le erbe fragranti su cui le mucche pascolano;
con la sua struttura ci ricorda della morbidezza dell' olio, da cui
differisce per il suo candore niveo. Essemdo stato premuto con cura dentro ampi cesti
e poi indurito (stagionato), e mantiene per sempre la bella forma rotonda
che gli e stata data.
[2]
'Il vino a cui l'antichità diede il nome famoso di Palmatiana,
deve essere considerato non di gusto aspro ma dolce.
Sebbene sia l'ultimo (come posizione giografica) fra i vini del Bruzio,
viene generalemnte considerato il migliore, uguale a quello di Gaza, simile al
Sabino, moderatamente spesso (pastoso), forte, frizzante, di notevole bianchezza,
distinto dal soave aroma, di cui un piacevole retrogusto è percepito dal bevitore.
Modera i disturbi intestinali, asciuga le ferite umide e rinfresca dries up
moist wounds, and refreshes il petto affaticato.
Sia tua cura mandare il più velocemente possibile una fornitura di entrambi
questi prodotti della nostra, e inviali poi per nave alla residenza reale. Per una fornitura
momentanea abbiamo attinto alla nostra personale cantina, ma contiamo su di te per
sceglieri campioni di eccellente qualità per il Re. Non possiamo essere delusi ,
da colui che mantiene il vero gusto nella nostra patriottica memoria, e a tuo rischio
ci potrai fornire qualdsiasi prodotto di qualità minore di quella di cui è gia
stata ridornita la nostra sispensa.
|
Variae
|
Varie
|
|
|
|